Clarification of Question by
pluckyduck38-ga
on
15 Apr 2006 22:57 PDT
postquam Persae e Graecia expulsi et bello superati sunt, Athenienses
muros suos, a Persis deletos, reficere coeperunt. Lacedaemonii tamen,
qui nolebant ullam urbem validiorem esse quam se, legatos Athenas
miserunt, qui non solum orarent eos ne muros reficerent, sed etiam ut
cum Lacedaemoniis alias urbes muros reficere prohiberent. his rebus
dictis legati Lacedaemonii, hortante Themistocle, dimissi sunt;
Athenienses tamen responderunt se legatos Spartam missuros esse, qui
haec disputarent. deinde Themistocles civibus persuasit ut ipse statim
Spartam mitteretur, sed ceteri legati Athenienses domi retinerentur
dum muri satis alti aedificarentur.
Themistocles igitur Spartam profectus est, et omnes cives Athenienses
diem noctemque laborabant ut muros ad eam altitudinem tollerent de qua
urbs defendi posset.
Themistocles, cum Spartam advenisset, reges non statim adiit. si quis
eum rogaverat cur in publico non apparuisset, dixit se ceteros legatos
expectare. sed Lacedaemonii, cum a proxenis audivissent Athenienses
muros iam reficere,Themistoclem perfidiae accusaverunt. ille autem
dicebat rumores huiusmodi non fidos esse; legatos Athenas mittendos
esse qui vera cognoscerent. tum Themistocles Atheniensibus imperavit
ut hos legatos retinerent neve dimitterent priusquam ipse et alii
legati Athenienses, qui iam Spartam advenerant domum redirent.
denique, cum iam ei nuntiatum esset muros satis altos aedificatos
esse, Lacedaemoniis vera patefecit. Lacedaemonii, quamquam iratissimi
erant, nihil tamen in Themistoclem facere poterant; nam memoria
tenebant Athenienses suos legatos velut obsides retinere.